monumenta.ch > Sugerius S Dionysii > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sugerius S Dionysii, Vita Ludovici regis VI, p3, p5, 3
Tanti ergo et tam facinorosi viri apud dominum regem Philippum centies, et modo apud filium bis aut ter lugubri querela deposita, filius invective exercitum mediocrem fere septingentorum militum de nobilioribus Franciae optimatibus delectum cogit, Remis festinat, pene per duos menses multo conflictu praeteritas punit Ecclesiarum molestias: eiusdem praefati tyranni et fautorum eius depopulatur terras, incendio solvit, rapinis exponit.