monumenta.ch > Solinus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 33, 17
Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bovem mirantur: Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem.