monumenta.ch > Solinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 19, 1
Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mediterranea maria caput tollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani; cuius spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus vel recessus.