monumenta.ch > Solinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 17, 3
Apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semenstrem lucem, aversum una tantum die solem; quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem, ut nobis, sed vernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De caelo magna clementia: aurae spirant salubriter, nihil noxium flatus habent. Domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant.