monumenta.ch > Solinus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 16, 25
Probantur hoc pacto, si aspectus transmittant; si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aere repercusso, aut cum concavi sunt inspectantium facies aemulentur; si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta.