monumenta.ch > Solinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 16, 4
Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera; quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. Ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin vocant per longitudinem eius orae, quae aestivo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad peruvniatur ad Seras.