monumenta.ch > Solinus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 11, 21
Ubi terram persentiscunt, coeunt catervatim, deinde globatae vehementius properant. Quae festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit enim noctibus ut vela incidant et praeponderatis sinibus alveos vergant. Austro numquam exeunt, nam metuunt vim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius provehat siccior et vehementior spiritus.