monumenta.ch > Solinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 5, 13
Quidquid Sicilia gignit sive soli sive hominis ingenio, proximum est his quae optima iudicantur, nisi quod fetu terrae Centuripino croco vincitur. Hic primum inventa comoedia; hic et cavillatio mimica in scaena stetit; hinc domo Archimedes qui iuxta siderum disciplinam machinarius commentor fuit;