monumenta.ch > Servius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, 2, 2
visum superis ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae. laus Ilii est, quod non nisi dii potuere subvertere. quotienscumque autem ratio vel iudicium non apparet, 'sic visum' interponitur, ut Horatius 'sic visum Veneri', cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis. et bene accusatio in deos habet quandam venerationem; alioquin sacrilegium est.