monumenta.ch > Servius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, 0, 2
mox prodigiis territus Delum tenuit. illic accepto augurio, errore patris praetervectus Cycladas venit ad Cretam: ubi cum pestilentia laboraret, a diis penatibus monitus ad Strophadas delatus est insulas. inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio. unde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin, quae sunt Aetnae vicinae.