monumenta.ch > Seneca > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 28, 3
Plura illis hominibus turpissimis data sunt; quid ad rem? Quam raro fortuna iudicat! Cotidie querimur malos esse felices; saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis".