monumenta.ch > Seneca > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 63, 7
Ego non idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit.