monumenta.ch > Seneca > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 58, 19
Quid sit idea, id est quid Platoni esse videatur, audi: 'idea est eorum quae natura fiunt exemplara eternum'. Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra quem operi suo imponat; ita illa quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet exprimitur.