monumenta.ch > Seneca > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 58, 18
Tertium genus est eorum quae proprie sunt; innumerabilia haec sunt, sed extra nostrum posita conspectum. Quae sint interrogas? Propria Platonis supellex est: 'ideas' vocat, ex quibus omnia quaecumque videmus fiunt et ad quas cuncta formantur. Hae immortales, immutabiles, inviolabiles sunt.