monumenta.ch > Seneca > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 42, 10
'Gratiam minorem.' Nempe et invidiam. Circumspice ista quae nos agunt in insaniam, quae cum plurimis lacrimis amittimus: scies non damnum in iis molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit sed cogitat. Qui se habet nihil perdidit: sed quoto cuique habere se contigit? Vale.