monumenta.ch > Seneca > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 33, 3
Non est ergo quod exigas excerpta et repetita: continuum est apud nostros quidquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum cum intraverit praeter illa quae in fronte suspensa sunt: ipsis permittimus unde velint sumere exemplar.