monumenta.ch > Seneca > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 31, 8
Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse nisi rerum scientia contingit et asper quam humana ac divina noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.