monumenta.ch > Seneca > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 20, 8
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redigete ad parva ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.