monumenta.ch > Seneca > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 19, 7
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt: atnunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? Et avida felicitas est et alienae aviditati exposita; quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.