monumenta.ch > Seneca > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 14, 3
Nihilominus quantum possumus evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus, excogitantes subinde quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.