monumenta.ch > Ratpertus Sangallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ratpertus Sangallensis, Casus Sancti Galli, 1, 1
Postquam beatissimi viri, sanctus videlicet abba Columbanus cum beato Gallo reliquisque discipulis suis, divinae caritatis fervore succensi relicta Hibernia, parentibus spretis prediisque paternis, per maria diversa Hiberniam transmearunt et Gallias advenerunt, Sigibertum illius provinciae regem adierunt. Qui cognito eorum desiderio devotissima mente famulis Christi concessit, ut, ubicumque vellent, Dei servitio congruum sibi locum eligerent et, ut illis placeret, incolerent; se vero in cunctis necessitatibus fautorem illis esse promisit, quod et copiosissime implevit. Ingressi igitur heremum, quae Vosegus nominatur, locum invenerunt antiquitus cultum, sed tunc vetustate conlapsum penitusque destructum, aquis tamen calidis speciosum, nomine Luxovium. Protinus vero ibi cellulas construentes felici vita Christoque amabili conversatione usque ad tempora Sigiberti iunioris, filii Hiltiberti, nepotis videlicet Sigiberti, perduraverunt. Qui etiam benignissimam erga sanctos habuit mentem. Sed Brunnehildis, avia ipsius Sigiberti, uxor autem prioris Sigiberti, plena demonio, tenebrarum socia, lucis inimica, omnibus bonis contraria, non passa est sanctos in illo consistere regno, nec requievit, donec eos inde proturbaret.