monumenta.ch > Poggius Bracciolinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Poggius Bracciolinus, Facetiae, p1, 3
Nam quid mihi turpe esse putem hac in re, quandoquidem in ceteris nequeo, illorum imitationem sequi, et hoc idem tempus quod reliqui in circulis et coetu hominum confabulando conterunt, in scribendi cura consumere, praesertim cum neque labor inhonestus sit, et legentes aliqua iucunditate possit afficere? Honestum est enim ac ferme necessarium, certe quod sapientes laudarunt, mentem nostram variis cogitationibus ac molestiis oppressam, recreari quandoque a continuis curis, et eam aliquo iocandi genere ad hilaritatem remissionemque converti.