monumenta.ch > Plinius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 3
{II} Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod vocatur elaterium, suco expresso semi, cuius causa nisi maturius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo. servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera.