monumenta.ch > Lucanus > sectio 771 > sectio 198 > sectio 20 > sectio 531 > sectio 156 > sectio 5 > sectio 394 > sectio 1 > sectio 1 > sectio 737 > 'versipelles' in 'Naturalis Historia, 8' > sectio 19 > sectio 1021 > sectio 435 > sectio 156 > sectio 214
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 214
{LXXIX} caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exultat. sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.