monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 214
{LXXIX} caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exultat. sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below