monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 49
{XIX} leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens flandenti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in principio terra verberatur, incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. iidem satiati innoxii sunt.