monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 155, 2
Cum super impensis olim obsequiis vobis teneamur multipliciter obligati, cumulatius tamen redundat ad meritum, quod de tribulatione nostra vocatis nos in quietem, quod ad omne obsequium liberaliter vos offertis. Et quidem, si nulla dissensio Normanniam turbasset, si plena pace frueremur, ad vos anima nostra totis nisibus anhelaret: nedum hac tempestate, cum apud vos conversari beatitudinem reputemus, et imaginem alterius paradisi. Nihil est quod nostras angustias hodie gravius exacerbet, quam et recordatio, et amissio quietis illius, quam vobiscum duximus inter vos tanquam extra saeculum, tanquam inter angelos conversantes.