monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 6
Propterea sponsa in Canticis dicit: Nigra sum, sed formosa. Si ergo Bathoniensis electus, sicut et nos omnes, vitam martyris quandoque habuit in derisum, si patri suo beneficium relaxationis obtinere curavit, non est quod ei debeat imputari ad crimen. Sed, et si adversus eum deliquit in aliquo, eum excusabilem ignorantia facit.