monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 24, 4
Scio etiam, quod ad hoc eum tenuissima exhortatio domini Cantuariensis efficaciter inclinaret. Date operam, quaeso, ut ad eum a domino vestro super hoc litterae dirigantur. Quod si non facitis vestrae utilitatis intuitu, faciatis hoc saltem suae conversionis et salutis obtentu. Certe Moyses, ut Hobab ab errore gentilitatis averteret, volens ipsum tanquam necessarium retinere dicebat: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, et benefaciemus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli, noli nos relinquere: tu enim nosti, in quibus locis castra ponere debeamus, et eris ductor noster Si Moyses gentilem postulabat sibi fieri ducem, non erubescat quaeso, Moyse minor archidiaconum sibi adiungere dolorum et laborum participem.