monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 21, 7
Porro dictum est Danieli: Daniel, claude sermonem, et signa librum usque ad tempus statutum : sic et ego cum patientia sustinebo, nec adversum te spiritum conceptae indignationis effundam, donec experiar, quid in te possit operari familiaris et amica correctio. Ego quidem fatuitati ascribo, quod fatuum doceo et superbum; cum Salomon dicat: Qui arguit impium, ipse sibi maculam generat ; et qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam . In eo enim est correctio supervacua, quem incorrigibilem pertinacia sua facit testimonio Salomonis: Si contuderis stultum in pilo quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius . Descende, quaeso, in te ipsum, et fode conscientiae tuae parietem, videbisque abominationum genera, quibus te iudicare poteris infelicem. Sic enim dicit Dominus Ezechieli: Fili hominis, fode parietem ; et cum fodisset, ecce multitudo reptilium et abominationum.