monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 21, 2
Solerter inquirens, et diligenter examinans universa quae habes ex beneficio naturae vel gratiae, ad plenum admirari non sufficio: unde tibi obrepere possit elationis occasio, qui ex pluribus causis in unum concurrentibus debueras in oculis tuis esse humilis et abiectus. Cum nuper te Rothomagi invenissem, atque ad verba mutuae societatis et amicitiae descendissem; nec unum a te verbulum mansuetudinis aut dilectionis extorsi.