monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 1, 3
Illud pro certo noveritis, quod si olim praescivissem epistulas meas tantae dignitatis audientiam habituras, quidquid in eis erat quod aures delicatas offendere posset, lima diligentior et exquisitior vigilantia correxisset. Nunc autem in ea ruditate nativa, qua conditae sunt, vestris, meticulose tamen, oculis se praesentant, censuram potius exspectantes, quam gratiam expetentes; et in hoc summam praemii sui constituunt, si non reiiciantur, si non exspuantur; sed tandem, quod eis maximum est indulgentiam mereantur.