monumenta.ch > Orosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 3, Caput 0, 3
maxime cum e contrario nos vim rerum, non imaginem commendare curemus; brevitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura brevitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intellegendi vigorem. sed ego cum utrumque vitandum sciam, utrumque faciam ut quocumque modo alterutra temperentur, si nec multa praetermissa nec multum constricta videantur.