monumenta.ch > Orosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 6, Caput 1, 1
Omnes homines cuiuslibet vel sectae vel vitae vel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, iudicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio virtutum, quibus genuino favore, quamvis vitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit.