monumenta.ch > Orosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 5, Caput 1, 4
quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis eversio? aut si ideo felicia putantur, quia unius civitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili vastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt?