monumenta.ch > Orosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 5, Caput 1, 3
quibus breviter respondebitur et ipsos de temporibus solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem, quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed orbi universo constat esse communia. ecce quam feliciter Roma vincit tam infeliciter quidquid extra Romam est vincitur.