monumenta.ch > Orosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 5, Caput 1, 1
Scio aliquantos post haec deinceps permoveri posse, quod victoriae Romanae multarum gentium et civitatum strage crebrescunt. quamquam, si diligenter appendant, plus damni invenient accidisse quam commodi. neque enim parvi pendenda sunt tot bella servilia, socialia, civilia, fugitivorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum.