monumenta.ch > Orosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, Historiae, Liber 7, Caput 1, 1
Sufficientia ut arbitror documenta collecta sunt, quibus absque ullo arcano, quod paucorum fidelium est, probari de medio queat, unum illum et verum Deum, quem Christiana fides praedicat, et condidisse mundum creaturamque eius, cum voluit, et disposuisse per multa, cum per multa ignoraretur, et confirmasse ad unum, cum per unicum declaratus est, simulque potentiam patientiamque eius multimodis argumentis eluxisse.