monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, 21, 1
In Hispaniis urbe Siduno , loco Acauno , sanctorum martyrum Mauritii et sociorum eius. Qui ab Oriente de Thebis civitate profecti, sub Maximiano imperatore, cum legione sua sex millium et sexcentorum numero virorum pro fide Christi trucidati sunt. Hi in auxilium Maximiano accersiti venerunt, sed cum in sacrilegio illum sequi contempsissent, ut caeteros post se facilius inclinaret, decimum quemque ex eis in oculis eorum iugulari praecepit. Quae decimatio cum bis ab interfectoribus exerceretur, et reliqui nihilominus in sententia perstarent, una et simili interfectione, sponte sua colla submittentes omnes trucidantur. Maximianum autem digna perculit poena. Genero enim suo Constantio insidiari deprehensus, strangulatur, et teterrimo supplicio affectus, impiam vitam morte digna finivit.