monumenta.ch > Iacobus de Voragine > bsbClm22247.386 > sectio 1 > bnf15038.138 > Content bmv399 > Content bnf12161 > bke1009.31r > ubbFII29.13v > Content sbe60 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, 13, 3
Pictavis depositio Radegundae reginae, quae et prius in palatio ieiuniis et orationibus atque eleemosynarum largitionibus Deo placere studuit, ac postmodum a sancto Medardo Suessionensi episcopo in monacham consecrata, adeo se hostiam vivam Christo exhibere curavit, ut inter mille cruces quas pro eius amore sustinuit, etiam circulis aereis, a more sacrilegorum, sanctissima brachia sua constringi fecisset. Sed easdem tribulationes remunerator fidelium etiam in praesenti recompensare dignatus est, annuens ei omnia quaecunque petiisset in nomine ipsius.