monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, 13, 1
Romae nativitas sancti Hippolyti, qui tempore Decii imperatoris, ligatus pedes ad colla equorum indomitorum, sic per carduos et tribulos, praerupta et ardua tractus, emisit spiritum. Et Concordiae nutricis eius, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit. Et aliorum novem de domo eius, qui simul decollati sunt.