monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, 1, 6
In Hispaniis, civitate Gerunda, sancti Felicis martyris. Qui de Scyllitana civitate oriundus, cum persecutiones in Hispaniis adversus Christianos agi comperisset, ascensa mercatorum navi, amore martyrii ocius accurrit. Et cum aliquandiu apud Barcinonam, Empurias et Gerundam verbum Dei praedicans, plurimos in fide Christi confortasset, et fama eius longe lateque crebresceret, iubente Datiano, repente a Rufino officiali tentus est: cumque nomen Christi constantissime fateretur, primo fustibus caesus, et in ima carceris trusus, deinde manibus pedibusque ligatis, negato cibo et potu, in loco squalido proiectus est. Post haec etiam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus et pene in frusta discerptus est; deinde missus in carcerem, nocte ab angelo visitatus et solutus atque sanatus fuit, factoque die ad certamina revocatus est. Tunc ungulis excoriatus, capite inverso ab hora tertia usque ad vesperam suspensus, nullum penitus sensit dolorem. Deinde in carcerem Rufinus eum tradi praecepit, ubi per totam noctem splendor copiosus effulsit, et voces angelorum psallentium sunt auditae. Quod cum nuntiatum fuisset Rufino a custodibus, iussit eum, manibus post tergum ligatis, in maris profunda demergi, ubi continuo vincula eius disrupta sunt, et angelis sibi manum tenentibus, super undas deambulans, ad littus venit. Tunc Rufinus iussit iterum cutem eius ungulis detrahi, ac deinde usque ad ossa laniari, et tandiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit. Cuius corpus Gerundae in monumento, quod sibi ipse praeparaverat, conditum est Nonis Augusti.