monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 140

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 2, 140
ac tunc matri Apotheosi, quae cum illa forte convenerat et iam pridem libros, qui ex Philologiae ore defluxerant, manu contingens ac dinumerans consecrabat, auferens quandam globosam animatamque rotunditatem sumit ac virgini porrigit hauriendam. verum ipsa species ovi interioris crocino circumlita exterius rutilabat ac dehinc perlucida inanitate albidoque umore, interiore tamen medio solidior apparebat. quam cum Philologia susciperet, quoniam post tanti laboris afflictationes aestusque mentis plurimum sitiebat, reseratis eius rotunditatis arcanis, postquam rem dulcissimam comperit, totam incunctanter exhausit; continuoque novo solidantur membra vigore,
et gracilenta perit macies; vis terrea cedit,
aethereumque venit sine mortis legibus aevum.