monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 595

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 6, 595
denique ipsa vasa, quae horispica vel horologia memorantur, pro locorum diversitatibus immutata componunt alioque gnomone ultra quingenta stadia discernunt, umbris pro locorum aut elationibus celsis aut inclinationibus infimatis. hinc est quod in Meroe longissimus dies duodecim aequinoctiales horas et alterius bissem secat, Alexandriae quattuordecim, in Italia quindecim, in Britannia decem et septem. solstitiali vero tempore, cum caeli verticem sol invectus subiectas deorsum terras perpetui diei continuatione collustrat, itemque brumali descensu semiannuam facit horrere noctem, quod in insula Tyle compertum Pytheas Massiliensis asseruit. his temporum diversitatibus assertum, ni fallor, globosam rotunditatis flexibus habendam esse tellurem.