monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 429

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 429
permisceri, ardere omnia videbantur. hanc igitur feminam auratae vocis et quasdam diadematum gemmas regnorumque fundentem ingens illustrium virorum sequebatur agmen, inter quos proximi eidem duo diverso habitu nationeque praenitentes, quorum pallio circumactus <alter> alterque trabeatus. diversus utrique oris sonus, licet alius etiam Athenis se diceret Graia didicisse ac promptus gymnasiorum studiis et reluctantibus semper Academiae altercationibus haberetur. ambo tamen novi profectique paupertatis sinu, et cum alterum Quirinalis eques, alium fabrilis procrearet industria, ita praeclues linguae excellentia floruerunt, ut post curiarum fata immeritasque mortes virtute astra conscenderent,