monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 328

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 328
Quae igitur introgressa est Delio convocante pallidior paululum femina, sed acri admodum visu et vibrantibus continua mobilitate luminibus, cui crines tortuosi decentique inflexione crispati et nexiles videbantur, qui tamen deducti per quosdam consequentes gradus ita formam totius capitis circulabant, ut nihil deesse cerneres, nihil superfluum detineres. cui quidem pallium Athenarumque vestitus, sed gestamen in manibus fuerat inopinum ac prorsus gymnasiis omnibus inexpertum. in laeva quippe serpens gyris immanibus involutus, in dextra formulae quaedam florentibus discolora venustate ceris sollerter effigiatae latentis hami nexu interius tenebantur: sed quoniam eius laeva sub pallio occulebat insidias viperinas, cunctis dextera praebebatur; denique ex illis formulis si quis aliquam percepisset, mox apprehensus hamo ad latentis anguis virosos circulos trahebatur, qui tamen mox emergens primo spinosorum dentium acumine venenato assiduis hominem morsibus affligebat, dehinc ambitu multiplici circumactum ad condiciones propositas coartabat. si autem quamlibet formulam nullus vellet assumere, quibusdam obvios interrogatiunculis occupabat, aut latenter in eos anguem serpere stimulabat, donec nexilis complexio circumventos ad interrogantis arbitrium strangularet.