monumenta.ch > Livius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Livius, ab Urbe Condita, 30, 2
In Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea provincia habuerat in Africam transvectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae. huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, videbantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem navibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta. Praetores in provincias ire iussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset si eodem statu res publica staret. et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.