monumenta.ch > Leo I > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Leo I, Epistolae, p27, p1, 4
Sed respicientes ad causam, facti tui nosse volumus rationem, et usque ad nostram notitiam cuncta deferri: quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus, incognitis rebus, in cuiusquam partis praeiudicium definire, priusquam universa, quae gesta sunt, veraciter audiamus.