monumenta.ch > Leo I > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Leo I, Epistolae, p27, p1, 2
Accepimus enim libellum Eutychis presbyteri, qui se queritur, accusante Eusebio episcopo, immerito communione privatum, maxime cum evocatum se affuisse testetur, nec suam praesentiam denegasse; adeo ut in ipso iudicio libellum appellationis se asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptum: qua ratione compulsus sit, ut contestatorios libellos in Constantinopolitana urbe proponeret.