monumenta.ch > Leo I > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Leo I, Epistolae, p27, p1, 1
Cum christianissimus et clementissimus imperator sancta et laudabili fide pro Ecclesiae catholicae pace sollicitus, ad nos scripta transmiserit, de his quae apud vos perturbationis strepitum commoverunt, miramur fraternitatem tuam quidquid illud scandali fuit nobis silere potuisse, et non potius procurasse ut primitus nos insinuatio tuae relationis instrueret, ne de rerum gestarum fide possemus ambigere.